Theophanes Mytilenaeus
Theophanes (Graece Θεοφανής) fuit rerum politicarum peritus ac historicus Mytilenaeus, qui primo saeculo a.C.n. vixit.
Theophanes consiliarius maximi momenti fuit Gnaei Pompei imperatoris Romani. Pompeium, dum bellum cum Mithridate VI rege Ponti gerit, comitatus est et patriae suae Mytilenae autonomiam recuperavit[1]. Civi Romano facto[2] Gnaeus Pompeius Theophanes tria nomina fuerunt ; praeterea inter equites ascitus est, Pompeio fautore, ut conici licet.[3] Eius filius Marcus Pompeius favente Augusto procurator in Asia fuit[4]
Theophani post annum 44 a.C.n. mortuo pro meritis erga patriam Mytilene divini honores habiti sunt.[5].
Theophanes de rebus a Pompeio gestis scripsit, quod opus autem maxima ex parte amissum est.[6]. Non sine studio et odio scribebat et eius testimonium non sine suspicione accipiendum esse iudicabatur[7].
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Barbara K. Gold, "Pompey and Theophanes of Mytilene", The American Journal of Philology, 1985: 312–327.
- Louis Robert, "Théophane de Mytilène à Constantinople", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 1969: 42-64
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Strabo, Geographica XIII.2.3. Plutarchus, Vita Pompei 42.8.
- ↑ Cicero, Pro Archia 24.
- ↑ Nadja Schäfer: Die Einbeziehung der Provinzialen in den Reichsdienst in augusteischer Zeit. Stuttgardiae 2000, p. 65f.
- ↑ Strabo, Geographica XIII.2.3
- ↑ Vide etiam Tacitus, Annales 6,18.
- ↑ Die Fragmente der griechischen Historiker, Nr. 188. Cicero, Pro Archia 24.
- ↑ Plutarchus, Vita Pompei 37.4.