Evangelium secundum Ioannem (Graece κατὰ Ἰωάννην εὐαγγέλιον) est quartum ex canonicis Novi Testamenti Bibliorum Christianorum evangeliis, qui sunt viginti unum capitula. Praeclarus est primus eius versus: "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum."

Sanctus Ioannes, opus saeculi noni.

Auctor, quamquam in ipso evangelio non nominatur, traditur fuisse Ioannes, filius Zebedaei et unus ex duodecim Iesu apostolis. Hoc evangelium et argumento et scribendi modo adeo simile est epistulis Ioannis, ut cum his unum corpus litterarum Ioanninarum habetur, sed fortasse non ab eodem auctore scriptum. Differt valde differt a primis tribus evangeliis, saepe synopticis dictis.

C. K. Barrett et deinde Raimundus E. Brown censuerunt hoc evangelium ortum est in "communitate Ioannina," quae thematibus praecipuis studebat. In hoc evangelio ostenditur disceptatio inter ecclesiam et synagogam primo saeculo aerae vulgaris exeunte habita. Communitas Ioannina magis contra Iudaeos, potius quam inter Christianos, definiri videtur. Christianismus, quamquam in religione Iudaica ortus, gradatim a Iudaismo separatus est, quia inter se adversati sunt.

Historia brevis, "pericope adulterae" nuncupata, ad initium capitis VIII huius evangelii in aliquibus libris tam manuscriptis quam impressis legitur, sed in manuscriptis pluribus antiquioribus aut contextu alio reperitur aut omnino omittitur. Constat hanc historiam minime partem evangelii Ioannis ab origine constituisse.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Evangelium secundum Ioannem spectant.
Biblia Hebraica,
seu libri protocanonici Veteris Testamenti

Genesis • Exodus • Leviticus • Numeri • Deuteronomium • Iosue • Iudicum • Ruth • I Samuelis • II Samuelis • I Regum • II Regum • I Paralipomenon • II Paralipomenon • Esdrae • Nehemiae • Esther • Iob • Psalmi • Proverbia • Ecclesiastes • Canticum Canticorum • Isaias • Ieremias • Lamentationes • Ezechiel • Daniel • Osee • Ioël • Amos • Abdias • Ionas • Michaeas • Nahum • Habacuc • Sophonias • Aggaeus • Zacharias • Malachias •

Apocrypha,
seu libri deuterocanonici Veteris Testamenti

Thobis • Iudith • Additamenta Estheris • Sapientia • Sirach • Baruch • Epistula Ieremiae • Additamenta Danielis • I Maccabaeorum • II Maccabaeorum • III Esdrae • Oratio Manassae • Psalmus 151 • III Maccabaeorum • IV Esdrae • IV Maccabaeorum

Novum Testamentum

Evangelia: secundum Matthaeum • secundum Marcum • secundum Lucam • secundum Ioannem • Actus Apostolorum • Epistulae: ad Romanos • I ad Corinthios • II ad Corinthios • ad Galatas • ad Ephesios • ad Philippenses • ad Colossenses • I ad Thessalonicenses • II ad Thessalonicenses • I ad Timotheum • II ad Timotheum • ad Titum • ad Philemonem • ad Hebraeos • Iacobi • I Petri • II Petri • I Ioannis • II Ioannis • III Ioannis • Iudae • Apocalypsis Ioannis

Versiones in Vicifonte

מקרא (Hebraice) • Η Αγία Γραφή (Graece) • Biblia (Latine)