Jump to content

Eutropius (rerum gestarum scriptor)

E Vicipaedia
Wikidata Eutropius (rerum gestarum scriptor)
Res apud Vicidata repertae:
Eutropius (rerum gestarum scriptor): imago
Eutropius (rerum gestarum scriptor): imago
Nativitas: unknown value;
Obitus: 400;
Patria: Roma antiqua
Vide etiam paginam discretivam: Eutropius (pagina discretiva).

Flavius Eutropius, qui floruit altera parte saeculi IV, fuit rerum gestarum scriptor ac magister memoriae Flavi Valentis imperatoris.

De cursu honorum

[recensere | fontem recensere]

Burdigalae fortasse natus[1] magister epistularum Constantii II fuit ac deinde comes Iuliani imperatoris in Persas[2] (paganus enim fuisse videtur). Anno 369 magister memoriae imperatoris Valentis[3] cui Breviarium suum dedicavit. Postea anno 371/372 proconsul Asiae fuit: a successore Festo accusatus a iudicibus absolutus est[4]. Deinde circa 379 Romae et ad Gratiani aulam versabatur[5]. Anno 380/381 praefectus praetorio per Illyricum[6] et anno 387 consul fuit una cum Valentiniano II imperatore[7]. Praedia in Asia possidebat[8].

Imperium Romanum tempore Eutropi

Flavius Eutropius scripsit Breviarium historiae Romanae ab Urbe condita usque ad Iovianum imperatorem in decem libris quos imperatori Valenti dedicavit. Primus liber historiam a Romulo usque ad Furium Camillum narrat; ultimus ad annum Urbis conditae 1118 (hoc est ad annum 364 p.C.n.) peragitur. Tunc finem facit scriptor, hoc dicens:

Quia autem ad inclitos principes venerandosque perventum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo maiore dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem scribendi diligentiam reservamus.

Praeter historiam etiam medicinae operam dedit siquidem Marcello Empirico credimus[9].

  1. ↑ Marcellus, De medicamentis, praefatio.
  2. ↑ Breviarium X.16.
  3. ↑ Breviarium, dedicatio.
  4. ↑ Ammianus Marcellinus XXIX.1.36. Libanius, ep. I.159.
  5. ↑ Symmachus III.50-51.
  6. ↑ Codex Theodosianus et Iustiniani.
  7. ↑ The Prosopography of the Later Roman Empire, 1971: I.317. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 322
  8. ↑ Symmachus III.53.
  9. ↑ De medicamentis, praefatio.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Beyer, Brian, editor. War with Hannibal Authentic Latin Prose for the Beginning Student. New Haven: Yale University Press, 2009. (Latine, Anglice)
  • Bird, H. W., interpres et commentator. Eutropius: Breviarium. Liverpolii: 1993. (Anglice)
  • A.H.M. Jones; J. R. Martindale; J. Morris. The Prosopography of the Later Roman Empire, Cambridge, 1971, t.I: 317
  • Keefer, Tracy D. Eutropius the Presbyter, Cerasia, and literary culture in Late Antiquity. Dissertatio apud Universitatem Carolinensem Meridianam, 2004.
  • Motta, Daniella. "Sull'uso del passato nei breviari tardoantichi e nella Historia Augusta." Storiografia ellenistica e tardoantica 2010, pp. 179–208.
  • Ferrero, Isobel Moreno. "La « breuitas » en los « Breviarios » históricos latinos : idiosincrasia, multifuncionalidad y práctica de un recurso literario." Homenaje a M. D. Verdejo (2010), p. 235-285.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •


Antecessores:
Flavius Honorius et Flavius Euodius
Consul
387
cum
Imp. Caesare Flavio Valentiniano Augusto III
Successores:
Imp. Caesar Flavius Magnus Maximus Augustus II ; Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus II et Maternus Cynegius