Domocus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 39°7′38″N 22°18′11″E
Numerus incolarum: 1 814, 1 595, 1 951, 1 531, 1 746
Situs interretialis
Locus: 39°7′38″N 22°18′11″E
Numerus incolarum: 1 814, 1 595, 1 951, 1 531, 1 746
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Domokos Municipality, Commune of Domokos
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Rivus Frigidus
Domocus (Graece: Δομοκός) est demus in regione ("peripheria") Graecia Media. Sedes administrativa est urbs homonyma, quae in montis declivitate sita Thessaliae planitiem perlustrat, ab urbe Lamia 36 chiliometris distans.
Demus
[recensere | fontem recensere]Demus in admininstratione anno 2010 reformanda (vide: Libellus Callicratis) ex tribus pristinis demis formatus est, qui nunc sunt "unitates populares" (Graece: δημοτική ενότητα):[1]
| Unitas popularis | Numerus incolarum[2] |
|---|---|
| Domocus (Δομοκός) | 5358 |
| Thessaliotis (Θεσσαλιώτιδα) | 4359 |
| Xynias (Ξυνιάδα) | 3482 |
| Summa incolarum | 13199 |
Pugna apud Domocum commissa
[recensere | fontem recensere]Anno 1897 ad Domocum pugna cruenta Graeco-Turcici belli commissa est, cui manus Italiana, ut Graecos adiuvaret, Ricciotti Garibaldi duce interfuit. Inter voluntarios fuit Antonius Fratti, legatus apud Parlamentum Italianum, qui fortiter pugnando interfectus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Lex Callicratis Ministerium rerum domesticarum Graeciae
- ↑ Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).
|
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
