Jump to content

Calendarium Iulianum

E Vicipaedia

Calendarium Iulianum fuit calendarium solare pro Imperio Romano a Gaio Iulio Caesare propositum, postquam Aegyptios astrorum peritos anno 708 AUC (46 a.C.n.) consuluit[1] annoque proximo institutum. Quod calendarium Calendario Romano successit, 'Numae' dicto, cuius annus non semper eundem dierum numerum praebebat. Ut enim annus lunaris cum circuitu planetae terrae circum solem congrueret, necesse saepe erat menses intercalares addere.

Multo simplicius est calendarium Iulianum. Fere omnis annus 365 dies habet, in duodecim menses divisus; sed sunt 366 dies cuique quarto anno, anno bisextili dicto.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Intercalatio.

Dum currit tempus, annis calendarii Iuliani est modum 365.25 dierum. Sed minima parte annus terrae brevior est; nimium itaque annorum bisexitilium sunt. Saeculo sexto decimo auctoritate Papae Gregorii XIII reformatum est, qui Calendarium Gregorianum instituit quo hodie homines ubique terrarum utuntur.

Multi crediderunt menses calendari Iuliani primi fuisse:

  1. Ianuarius, 31 dies
  2. Februarius, 29 aut 30 dies
  3. Martius, 31 dies
  4. Aprilis, 30 dies
  5. Maius, 31 dies
  6. Iunius, 30 dies
  7. Quintilis, 31 dies
  8. Sextilis, 30 dies
  9. September, 31 dies
  10. October, 30 dies
  11. November, 31 dies
  12. December, 30 dies

Ut a Sacrobosco saeculo tertio decimo dictum est; sed multi doctores hodie non ita credunt. Certe post lapsus annorum, dies mensum numerabantur, et nomina eorum nominabantur similes ut hodie:

  1. Ianuarius, 31 dies
  2. Februarius, 28 aut 29 dies
  3. Martius, 31 dies
  4. Aprilis, 30 dies
  5. Maius, 31 dies
  6. Iunius, 30 dies
  7. Iulius, 31 dies
  8. Augustus, 31 dies
  9. September, 30 dies
  10. October, 31 dies
  11. November, 30 dies
  12. December, 31 dies

Itaque calendaria Iulianum et Gregorianum non inter se differunt diebus anni—serie modo annorum bisextilium.

Censorinus de calendario a C. Iulio Caesare reformato

[recensere | fontem recensere]

Censorinus anno 238 in libro de die natali[2] haec de calendario Romano scribit:

8. adeo aberratum est, ut C. Caesar pontifex maximus suo III et M. Aemilii Lepidi consulatu, quo retro delictum corrigeret, duos menses intercalarios dierum LXVII in mensem Novembrem et Decembrem interponeret, cum iam mense Februario dies III et XX intercalasset,faceretque eum annum dierum CCCCXLV, simul providens in futurum, ne iterum erraretur; nam intercalario mense sublato annum civilem ad Solis cursum formavit.
9. itaque diebus CCCLV addidit decem, quos per septem menses, qui dies undetricenos habebant, ita discripsit, ut Ianuario et Sextili et Decembri [ne] bini accederent, ceteris singuli; eosque dies extremis partibus mensum adposuit, ne scilicet religiones sui cuiusque mensis a loco summoverentur.
10. quapropter nunc cum in septem mensibus dies singuli et triceni sint, quattuor tamen illi ita primitus instituti eo dinoscuntur, quod nonas habent septimanas, ceteri tres omnes alii reliqui quintanas. praeterea pro quadrante diei, qui annum verum suppleturus videbatur, instituit, ut peracto quadrienni circuitu dies unus, ubi mensis quondam solebat, post Terminalia intercalaretur, quod nunc bissextum vocatur.
  1. ↑ Appianus, libro secundo Bellorum civilium 154.
  2. ↑ Cap. 20, in interrete vide hic (Latine-Theodisce)

Nexus interni