ISO 639
ISO 639 est codex internationalis utilis ut linguae in genera dividantur, et nomina brevia dat.
Codex tres partes habet: ISO 639-1 definit nomina brevia per duas litteras (ut 'la' = lingua Latina), ISO 639-2 definit nomina brevia per tres litteras (ut 'lat'), et ISO 639-3 definit nomina per tres litteras aliarum linguarum. Regula ISO 639-5 definiet nomina familiarum linguarum (ut 'roa' = linguae Romanicae).
ISO 639-1
recensereCodex nomine ISO 639-1 eas linguas nominat, quae magnam copiam verborum scientificorum aut technicorum habent. Centrum internationale terminologiae (Infoterm) tabulam sustinet. 184 linguae nomina brevia habent secundum hanc regulam.[1] Vicipaedia his nominibus utitur ad editiones nominandas.
ISO 639-2
recensereCodex nomine ISO 639-2 plures linguas nominat quam ISO 639-1. Vult nominare omnes linguas in quibus sunt multi libri. Bibliotheca Congressus hanc tabulam sustinet. Hodie 484 linguae aut familiae linguarum in codice sunt.
ISO 639-3
recensereCodex nomine ISO 639-3 vult nominare omnes linguas, non modo eas quas nominat ISO 639-2, non modo eas quae iam vivunt, sed omnes. SIL International hanc tabulam sustinet, Ethnologue utens. Tabula continet 7700 linguas et familias.
ISO 639-5
recensereCodex nomine ISO 639-5, novissimus, familias linguarum nominabit.
Tabula
recensereHae sunt nomina brevia linguarum, cum nominibus ordinariis.[2]
Notae
recensere- ↑ Omnes numeri veniunt e tabulis apud Bibliothecam Congressus et apud SIL International.
- ↑ Tabula e pagina Bibliotechae Congressus venit.
Nexus Externi
recensere- Auctoritas normae ISO 639-1 apud InfoTerm
- Auctoritas normae ISO 639-2 apud Bibliothecam Congressus
- Auctoritas normae ISO 639-3 apud SIL International
- FAQ, frequenter allatae quaestiunculae